monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5
Seneca, de Beneficiis, 3, IV. <<< >>> VI.
Seneca, de Beneficiis, 3, V.
1 Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent; quaedam ut scias, non est satis didicisse: intercidit enim eorum scientia, nisi continuetur: geometriam dico, et sublimium cursum, et si qua alia propter subtilitatem lubrica sunt: ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere; quaedam minora, sed numero plurima, et temporibus diversa, effluunt; quia, ut dixi, non subinde illa tractamus; nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus. Audi voces petentium! Nemo non victuram semper in animo suo memoriam dixit: nemo non deditum se et devotum professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret, invenit. Post exiguum tempus, iidem illi verba priora, quasi sordida et parum libera, evitant: perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur.2 Adeo enim ingratus est qui oblitus est, ut gratus sit cui beneficium in mentem venit.
Seneca HOME
bav1547.66