monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4
Seneca, de Beneficiis, 3, III. <<<     >>> V.

Seneca, de Beneficiis, 3, IV.

1 Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui assidue queritur, quod adversus praeterita simus ingrati; quod quaecumque percepimus bona, non reducamus, nec inter voluptates numeremus: quum certior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest. Prasentia bona nondum tota in solido sunt; potest illa casus aliquis incidere: futura pendent, et incerta sunt: quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo ergo gratus quisquam esse adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit prasentium intuilu ac futurorum? Memoria gratum facit: memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
Seneca HOME

bav1547.65

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik