monumenta.ch > Seneca > 3
Seneca, de Beneficiis, 3, II. <<< >>> IV.
Seneca, de Beneficiis, 3, III.
1 Praeter hanc causam, alia quoque sunt, quae nobis merita nonnunquam maxima velant. Prima omnium ac potissima, quod novis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus, sed quid petamus, inspicimus, non in id quod est, sed quod appetitur, intenti. Quidquid domi est, vile est. Sequitur autem ut, ubi quod acceperis, leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus, et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus: deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi: protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur. Nec ea, intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea, sola quae fortuna praecedentium ostentat. Non potest autem quisquam et invidere, et gratias agere; quia invidere, querentis et moesti est; gratias agere, gaudentis. Deinde quia nemo nostrum novit, nisi id tempus quod, quum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent. Sic fit ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus; sic fit ut in adolescentiam nostram collata pereant, quia ipsa nunquam retractatur. Nemo quod fuit, tanquam in praeterito, sed tanquam in perdito ponit: ideoque caduca memoria est futuro imminentium.
Seneca HOME
bav1547.64
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik