monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18 > 2
Seneca, de Beneficiis, 3, I. <<< >>> III.
Seneca, de Beneficiis, 3, II.
1 Denique ad reddendam gratiam, et virtute opus est, et tempore, et facultate, et adspirante fortuna. Qui meminit, sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non prastat, nullum habet, quo lateat, patrocinium. Nunquam enim voluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret. Quemadmodum quae in usu sunt, et manum quotidie tactumque patiuntur, nunquam periculum situs adeunt; illa quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem, ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate: ita quidquid frequens cogitatio exercet ac renouat, memoriae nunquam subdicitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
Seneca HOME
bav1547.63
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik