monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90 > 35 > 27
Seneca, de Beneficiis, 2, XXVI. <<<    

Seneca, de Beneficiis, 2, XXVII.

1 Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent (hic qui quater millies sestertium suum vidit; proprie dixi: nihil enim amplius quam vidit), ingenii fuit tam sterilis, quam pusilli animi. Quum esset avarissimus, nummos citius emittebat, quam verba: tanta illi inopia erat sermonis! Hic quum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem, sub onere nobilitatis laborantem; princeps iam civitatis, et pecunia, et gratia, subinde de Augusto solebat queri, dicens, a studiis se abductum; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset, relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu ac labore irrito liberaverat.
Seneca HOME

bav1547.51 bnf6383.31 bnf15085.152 med7636.22