monumenta.ch > Seneca > 30 > 32 > 32 > 33 > 93 > 24
Seneca, de Beneficiis, 2, XXIII. <<< >>> XXV.
Seneca, de Beneficiis, 2, XXIV.
1 Alii pessime loquunturde optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse: argumentum nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est: quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit; et qui meminit, iam refert. Nec delicate accipiendum est, nec submisse et humiliter. Nam qui negligens est in accipiendo, quum omne beneficium recens placeat, quid faciet, quum prima eius voluptas refrixerit? Alius accepit fastidiose, tanquam qui dicat: "Non quidem mihi opus est; sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem". Alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit: alius vix labra diduxit, et ingratior, quam si tacuisset, fuit. Loquendum pro magnitudine rei impensius, et illa adiicienda: "Plures quam putas, obligasti". Nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere. Nescis quid mihi praestiteris: sed scire te oportet, quanto plus sit quam aestimas. Statim gratus est, qui se onerat: "Nunquam tibi gratiam referre potero; illud certe non desinam ubique confiteri, me referre non posse".
Seneca HOME
bav1547.49 bnf6383.30 bnf15085.152 med7636.21
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik