monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90 > 35 > 27 > 17 > 22 > 23
Seneca, de Beneficiis, 2, XXII. <<<     >>> XXIV.

Seneca, de Beneficiis, 2, XXIII.

1 Sunt quidam, qui nolunt nisi secreto accipere: testem beneficii et conscium vitant; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est eum cui datur; ita accipienti adhibenda concio est. Quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive agunt gratias, et in angulo, et ad aurem. Non est ista verecundia, sed inficiandi genus. Ingratus est, qui, remotis arbitris, agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri, nec interponi pararios, nec signatores advocari, nec chirographum dare: idem faciunt, qui dant operam ut beneficium in ipsos collatum quam ignotissimum sit. Verentur palam ferre, ut sua potius virtute, quam alieno adiutorio consecuti dicantur. Rariores in eorum officiis sunt, quibus aut vitam, aut dignitatem debent, et dura opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.
Seneca HOME

bav1547.48 bnf6383.29 bnf15085.151 med7636.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik