monumenta.ch > Seneca > 98 > 1 > 6 > 4 > 32 > 15 > 21 > 88 > 81 > 24 > 93 > 33 > 32 > 32 > 16 > 22
Seneca, de Beneficiis, 2, XXI. <<< >>> XXIII.
Seneca, de Beneficiis, 2, XXII.
1 Quum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus, profitentes gaudium; et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat. Iusta enim causa laetitiae est, laetum amicum videre, iustior, fecisse. Grate ad nos pervenisse indicemus effusis affectibus: quod non ipso tantum audiente, sed ubique testemur. Qui grate beneficium accepit, primam eius pensionem solvit.
Seneca HOME
bav1547.48 bnf6383.29 bnf15085.151 med7636.21