monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21
Seneca, de Beneficiis, 2, XX. <<<     >>> XXII.

Seneca, de Beneficiis, 2, XXI.

1 Illud magis venire in disputationem potest aliquam, quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab impuro servari? servatus deinde, quam illi gratiam referam? Vivam cum obsceno? non vivam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam: etiam ab aliquo tali accipiam pecuniam quam pro capite dependam; accipiam autem tanquam creditum, non tanquam beneficium. Solvam illi pecuniam, et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo: in amicitiam, quae similes iungit, non descendam; nec servatoris illum loco numerabo, sed foeneratoris, cui sciam reddendum quod accepi.2 Est aliquis dignus a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo, aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum; sed illo patrocinio regem sibi est facturus inimicum. Inimicus sim, si, quum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familias oblatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum? quod furtum non recepit? quod maluit non accipere, quam reddere? quae est enim alienam rem non accipere moderatio?3 Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii, quem C- Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expediret. Is quum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit. Et obiurgantibus his, qui non aestimabant mittentes, sed missa, quod repudiasset: "Ego, inquit, ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sim?" Quumque illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset, instaretque ut accepi iuberet: "Rogo, inquit, ignoscas; nam et a Persico non accepi". Utrum hoc munera accipere est? an senatum legere?
Seneca HOME

bav1547.46 bnf6383.28 bnf15085.151 med7636.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik