monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18 > 2 > 21 > 20
Seneca, de Beneficiis, 2, XIX. <<< >>> XXI.
Seneca, de Beneficiis, 2, XX.
1 Disputari de M- Bruto solet, an debuerit accipere a divo Iulio vitam, quum occidendum eum iudicaret. Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus. Mihi enim, quum vir magnus fuerit in aliis, in hac re videtur vehementer errasse, nec ex institutione stoica se egisse, qui aut regis nomen extimuit, quum optimus civitatis status sub rege iusto sit; aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi, et serviendi; aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari, amissis pristinis moribus; futuramque ibi aequalitatem civilis iuris, et staturas suo loco leges, ubi viderat tot millia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri. Quanta vero illum aut rerum naturae, aut urbis suae tenuit oblivio, qui, uno interempto, defuturum credidit alium, qui idem vellet: quum Tarquinius esset inventus, post tot reges ferro ac fulminibus occisos! Sed vitam accipere debuit: ob hoc tamen non habere illum parentis loco, qui in ius dandi beneficii iniuria venerat. Non enim servavit is, qui non interfecit; nec beneficium dedit, sed missionem.
Seneca HOME
bav1547.45 bnf6383.28 bnf15085.151 med7636.20
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik