monumenta.ch > Seneca > 19
Seneca, de Beneficiis, 2, XVIII. <<<     >>> XX.

Seneca, de Beneficiis, 2, XIX.

1 Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad eum occidendum venerat; non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit. Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui malo animo profuit. Casus enim beneficium est, hominis iniuria.2 Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, quum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo est beneficium ferae auxilium? Minime; quia nec voluit facere, nec benefaciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum pone. Et hic vitam dedit, et illa: nec hic, nec illa beneficium; quia non est beneficium, accipere cogi; non est beneficium, debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei; deinde beneficium.
Seneca HOME

bav1547.45 bnf6383.27 bnf15085.151 med7636.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik