monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32 > 21 > 38 > 17 > 34 > 28 > 34 > 18
Seneca, de Beneficiis, 2, XVII. <<< >>> XIX.
Seneca, de Beneficiis, 2, XVIII.
1 Quidam non tantum dant beneficium superbe, sed etiam accipiunt: quod non est committendum. Iam enim transeamus ad alteram partem, tractaturi quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantumdem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, quum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium. Sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris. Invicem ista quantum exigunt, praestant, et parem desiderant regulam: quae, ut ait Hecaton, difficilis est. Omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam vitam eundum est; minima maximaque ex huius consilio gerenda sunt: quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit, non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus? Ut breviter tibi respondeam: Ab his quibus dedisse vellemus. Nam etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus; nam, ut non sequantur ulla incommoda (sequuntur autem plurima), grave tamen tormentum est debere, cui nolis. Contra, iucundissimum est ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam, alioqui iucundam, causa fecit et iustam. Illud vero homini verecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.2 Toties admoneam necesse est, non loqui me de sapientibus, quos quidquid oportet, et iuvat; qui animum in potestate habent, et legem sibi, quam volunt, dicunt; et quam dixerunt, servant: sed de imperfectis hominibus, honesta sequi volentibus, quorum affectus saepe contumaciter parent.3 Itaque eligendus est, a quo beneficium accipiam. Et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi: et si reddidi, solutus sum ac liber. At illi plus solvendum est: et nihilominus etiam, relata gratia, cohaeremus; debeo enim, quum reddidi, rursus incipere: monetque amicitia non recipere indignum; sic est beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur. Non semper, inquit, mihi licet dicere: Nolo: aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est. Non accipiam?. Eodem loco pono latronem et piratam, quo regem, animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam? parum dignus est, cui debeam. Quum eligendum dico cui debeas, vim maiorem et metum excipio: quibus adhibitis, electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis, an non, id apud te ipse perpendes; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo in id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit. Si vis scire an velim, effice ut possim nolle. Vitam tamen tibi dedit; non refert quid sit, quod datur, nisi a volente volenti detur. Si servasti me, non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit: non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt, nec obligant.
Seneca HOME
bav1547.42 bnf6383.26 bnf15085.151 med7636.19
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik