monumenta.ch > Seneca > 28 > 16
Seneca, de Beneficiis, 2, XV. <<< >>> XVII.
Seneca, de Beneficiis, 2, XVI.
1 Urbem cuidam Alexander donabat vesanus, et qui nihil animo non grande conciperet. Quum ille cui donabatur, se ipse mensus, tanti muneris invidiam refugisset, dicens non convenire fortunae suae: "Non quaero, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare". Animosa vox videtur et regia, quum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet: refert quid, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit.2 Tumidissimum animal! si illum accipere hoc non decet, nec te dare. Habeatur personarum ac dignitatum proportio: et quum sit ubique virtutis modus, aeque peccat quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi, et te in tantum fortune sustulerit, ut congiaria tua urbes sint; quas quanto maioris animi fuit non capere, quam spargere! est tamen aliquis minor, quam ut in sinu eius condenda sit civitas.
Seneca HOME
bav1547.40 bnf6383.25 bnf15085.150 med7636.18
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik