monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90 > 35 > 27 > 17 > 22 > 23 > 24 > 25 > 37 > 28 > 30 > 12 > 34 > 14
Seneca, de Beneficiis, 2, XIII. <<<     >>> XV.

Seneca, de Beneficiis, 2, XIV.

1 Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare, sed negare, beneficium est. Aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere quam perniciosa sint licet, quia iudicium interpellat affectus; sed quum subsedit cupiditas, quum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit; detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negamus, ut lugentibus ac sibi iratis ferrum, aut amantibus quidquid contra se usurus ardor petit; sic ea, quae nocitura sunt, impense ac submisse, nonnunquam etiam miserabiliter rogantibus, perseverabimus non dare. Tum initia beneficiorum suorum spectare, tum etiam exitus decet; et ea dare quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet.2 Multi sont qui dicant: "Scio hoc illi non profuturum; sed quid faciam? rogat, resistere precibus eius non possum. Viderit; de se, non de me, queretur". Falsum est: immo de te, et merito quidem, quum ad mentem bonam redierit, quum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit. Quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est? Exorari in perniciem rogantium, saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est, etiam invitos nolentesque servare; ita rogantibus pestifera largiri, blandum et affabile odium est. Beneficium demus, quod usu magis ac magis placeat, quod nunquam in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, ne in societate turpis facti ac consilii inveniar. Si potero, revocabo: sin minus, non adiuvabo scelus. Sive illum ira, quo non debebat, impellit, sive ambitionis calor abducit a tutis, non a semet ipso vim sibi inferri patiar; non committam, ut possit quandoque dicere: Ille amando me occidit. Saepe nihil interest inter amicorum munera, et hostium vota. Quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit, atque instruit. Quid autem turpius, quam, quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium?
Seneca HOME

bav1547.37 bnf6383.24 bnf15085.150 med7636.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik