monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90 > 35 > 27 > 17 > 22 > 23 > 24 > 25 > 37 > 28 > 30 > 12 > 34 > 14 > 35 > 13
Seneca, de Beneficiis, 2, XII. <<<     >>> XIV.

Seneca, de Beneficiis, 2, XIII.

1 0 superbia magnae fortunae! O stultissimum malum! ut a te nihil accipere iuvat! ut omne beneficium in iniuriam convertis! ut te omnia nimia delectant! ut te omnia dedecent! quoque altius te sublevasti, hoc depressior es; ostendisque te non agnoscere ista bona, quibus tantum inflaris. Quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, quid tantopere te resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malis habere personam, quam faciem? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni, placidaque tribuuntur, quae quum daret mihi superior, non exsultavit supra me, sed quam potuit, benignissimus fuit, descenditque in aequum, et detraxit muneri sua pompam; sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius, quam in necessitate succurreret. Uno modo istis. persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo videri maiora, quo tumultuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores videri; vanam esse superbiae magnitudinem, et quae in odium etiam amanda perducat.
Seneca HOME

bav1547.37 bnf6383.23 bnf15085.149 med7636.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik