monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11
Seneca, de Beneficiis, 2, X. <<<     >>> XII.

Seneca, de Beneficiis, 2, XI.

1 Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, quum superbiam eius ferre non posset: "Redde me Caesari". Quousque dices: "Ego te servavi, ego te eripui morti?" - Istud, si meo arbitrio memini, vita est; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque, me circumducis? quousque oblivisci fortunae meae non sinis? semel in triumpho ductus essem".2 Non est dicendum, quid tribuerimus; qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria revocanda: nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat: narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum: "Num negabis, inquit, te recepisse?" et quum respondisset, "Quando?" - "Saepe quidem, inquit, et multis locis: id est, quoties et ubicumque narrasti".3 Quid opus est te loqui? quid alienum occupare officium? Est qui istud facere honestius possit: quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente, nemo sciturus est? Quod adeo non est committendum, ut etiamsi quis coram nobis narrabit, ei respondendum sit: Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare, quam adhuc praestitisse. Et haec ipsa non venaliter, nec ea figura, qua quidam reiiciunt, quae magis ad se volunt attrahere.4 Deinde adiicienda omnis humanitas. Perdet agricola quod sparsit, si labores suos destituet in semine. Multa cura sata perducuntur ad segetem: nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur: eadem beueficiorum est conditio. Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae, in liberos patres conferunt? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutriat. Eadem ceterorum beneficiorum conditio est, nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed et ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando vitandum est, quam superbia. Quid opus arrogantia vultus? quid tumore verborum? ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio: res loquentur, nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.
Seneca HOME

bav1547.34 bnf6383.22 bnf15085.149 med7636.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik