monumenta.ch > Seneca > 10
Seneca, de Beneficiis, 2, IX. <<< >>> XI.
Seneca, de Beneficiis, 2, X.
1 Arcesilaus, ut aiunt, amico pauperi, et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem, et ne hoc quidem confitenti, deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, quum clam succurrendum iudicasset, pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acceperit.2 Quid ergo? ille nesciet a quo acceperit? Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intelligat et illius auctorem. Denique ille nesciat accepisse se: ego sciam me dedisse. Parum est, inquis. Parum, si foenerare cogitas: sed si dare quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis, contentus eris te teste. Alioquin non benefacere delectat, sed videri benefecisse. Volo, inquis, sciat! debitorem quaeris. Volo utique sciat! quid, si illi utilius est nescire? si honestius, si gratius? non in aliam partem abibis? Volo sciat! ita tu hominem non servabis in tenebris? Non nego, quoties patitur res, percipiendum gaudium ex accipientis voluntate: sin adiuvari illum et oportet, et pudet; si quod praestamus, offendit, nisi absconditur: beneficium in acta non mitto. Quidni? ego illi non sum indicaturus me dedisse, quum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne unquam exprobrem, immo ne admoneam quidem? Haec enim beneficii inter duos lex est: alter statim oblivisci debet dati, alter accepti nunquam. Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio".
Seneca HOME
bav1547.33 bnf6383.21 bnf15085.149 med7636.17
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik