monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . . > 15 > 26 > 39 > 19 > 1 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27 > 16 > 28 > 22 > 17 > 25 > 6 > 18 > 43 > 12 > 13 > 31 > 20 > 9
Seneca, de Beneficiis, 2, VIII. <<<     >>> X.

Seneca, de Beneficiis, 2, IX.

1 Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto. Palam, quae consequi gloriosum est: ut militaria dona, et honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus quae non producunt, nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt: ut nota sint solis, quibus prosunt. Interdum et ipse qui iuvatur, fallendus est: ut habeat, nec a quo acceperit, sciat.
Seneca HOME

bav1547.33 bnf6383.21 bnf15085.149 med7636.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik