monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8
Seneca, de Beneficiis, 2, VII. <<<     >>> IX.

Seneca, de Beneficiis, 2, VIII.

1 Omni genere quod des, quo sit acceptius, adornandum est. Hoc vero non est beneficium dare, deprebendere est. Et ut in transitu de hac quoque parte dicam quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. Tametsi inquietudinem effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quo vitabat, potuit. Nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt; quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit. Non est illud liberalitas; censura est, non auxilium est; principale tributum est. Beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum. Ad iudicem missus sum: ut impetrarem, causam dixi!
Seneca HOME

bav1547.32 bnf6383.21 bnf15085.149 med7636.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik