monumenta.ch > Seneca > 20 > 10 > 11 > 1 > 19 > 39 > 26 > 15 > 14 > 31 > 13 > 12 > 2 > 42 > 25 > 17 > 20 > 3 > 27 > 23 > 21 > 20 > 11 > 15 > 3 > 20 > 15 > 2 > 14 > 4 > 3 > 5 > 20 > 4 > 5 > 18 > 3 > 20 > 8 > 14 > 25 > 4 > 5 > 7
Seneca, de Beneficiis, 2, VI. <<< >>> VIII.
Seneca, de Beneficiis, 2, VII.
1 Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum, panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum. Tiberius Caesar rogatus a Nepote M. Aelio praetorio, ut aeri alieno eius succurreret , edere illum sibi nomina creditorum iussit. Hoc non est donare, sed creditores convocare. Quum edita essent, scripsit, Nepoti iussisse se pecuniam solvi; adiecta contumeliosa admonitione, effecit, ut nec aes alienum haberet, nec beneficium. Liberavit illum a creditoribus, sibi non obligavit. Aliquid Tiberius secutus est; puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit, ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas: beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
Seneca HOME
bav1547.31 bnf6383.20 bnf15085.149 med7636.16
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik