monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27 > 16 > 28 > 22 > 26 > 17 > 25 > 6
Seneca, de Beneficiis, 2, V. <<<     >>> VII.

Seneca, de Beneficiis, 2, VI.

1 In omni negotio, Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur, aut fiat; multum celeritas fecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri vis est: sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur, an remissa manu effluant; gladius idem et stringit, et transforat; quam presso articulo venerit, refert. Idem est quod datur; sed interest, quomodo detur.2 Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit; si dedisse, dum dat, oblitus est! nom corripere eum, cui quummaxime aliquod praestes, dementia est, et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia, nec quidquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligito.
Seneca HOME

bav1547.31 bnf6383.20 bnf15085.148 med7636.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik