monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14 > 29 > 11 > 19 > 2 > 5
Seneca, de Beneficiis, 2, IV. <<<     >>> VI.

Seneca, de Beneficiis, 2, V.

1 Nihil aeque amarum, quam diu pendere. Aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam, quam trahi. Plerisque autem hoc vitium est, ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba; quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit: --- Quid? tu non intelligis, Tantum te gratiae demere, quantum morae adiicis? Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit: "Fac, si quid facis, et, "Nihil est tanti: malo mihi iam neges". Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum exspectat, potest ob id gratus esse?2 Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam; et misericordiae genus est, cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum affert; quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est: ita maior est muneris gratia, quo minus pependit. Est enim bonarum etiam rerum sollicitis exspectatio gravis; et quum plurima beneficia remedium alicuius rei afferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut gaudere tardius, beneficio suo manus affert. Omnis benignitas properat; et proprium est libenter facientis, cito facere. Qui tarde, et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus, et argumentum amicae voluntatis; tarde velle, nolentis est.
Seneca HOME

bav1547.30 bnf6383.19 bnf15085.148 med7636.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik