monumenta.ch > Seneca > 4
Seneca, de Beneficiis, 2, III. <<< >>> V.
Seneca, de Beneficiis, 2, IV.
1 At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt, eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse poeniteat. Aliae deinde post rem promissam sequuntur morae; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod impetrasti, rogandum est. Repraesentanda sunt beneficia; quae a quibusdam accipere difficilius est, quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat; ille, ut consummet. Sic unum munus per multorum teritur manus: ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est. Haec itaque curae habebis, si grate aestimari quae praestabis voles, ut beneficia tua illibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat: nemo in eo quod daturas es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.
Seneca HOME
bav1547.29 bnf6383.19 bnf15085.148 med7636.15
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik