monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18 > 2 > 21 > 20 > 27 > 10 > 12 > 3
Seneca, de Beneficiis, 2, II. <<<     >>> IV.

Seneca, de Beneficiis, 2, III.

1 Ingentia quorumdam beneficia, silentium aut loquendi tarditas, imitata gravitatem et tristitiam, corrupit, quum promitterent vultu negantium. Quanto melius adiicere bona verba rebus bonis, et praedicatione humana benignaque commendare quae praestes! Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adiicias licet familiarem querelam: "Irascor tibi, quod quum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit: postea quidquid desiderabis, tuo iure exiges. Semel rusticitati tuae ignoscitur. " Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet, quam illud, quidquid est, ad quod petendum venerat. Tunc est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille qui discessit, dicet sibi: "Magnum hodie lucrum feci; malo quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc ad me alia via pervenisset. Huic eius animo nunquam parem referam gratiam."
Seneca HOME

bav1547.28 bnf6383.18 bnf15085.148 med7636.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik