monumenta.ch > Seneca > 2 > 1
>>> Seneca, de Beneficiis, 2, II.

Seneca, de Beneficiis, 2, I.

1 Inspiciamus, Liberalis, virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium: cuius rei expeditissimam videor monstraturus viam. Sic demus, quomodo vellemus accipere: ante omnia libenter, cite, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis haesit, quod quis aegre dimittere visus est, et sic, tanquam sibi eriperet. Etiamsi quid morae intervenit, evitemus omni modo ne deliberasse videamur. Proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam quum in beneficio iucundissima sit tribuentis voluntas; qui nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit, sed adversus ducentem male retinuit. Multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.2 Gratissima sont beneficia parata, facilia et occurrentia, ubi nulla mora fuit, nisi in accipientis verecundia. Optimum est, antecedere desiderium cuiusque; proximum, sequi: illud melius, occupare antequam rogemur; quia quum homini probo ad rogandum os concurrat, et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, qui quum rogasset, accepit; quoniam quidem, ut maioribus nostris, gravissimis viris, visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmetipsos precari.
Seneca HOME

bav1547.26 bnf6383.17 bnf15085.147 med7636.15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik