monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15
Seneca, de Beneficiis, 1, XIV. <<<    

Seneca, de Beneficiis, 1, XV.

1 Quid ergo est? Quum sit nulla honesta vis animi, etiamsi a recta voluntate incoepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari. Tunc iuvat accepisse beneficium, et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit: non quo libet casus et consilii indigens impetus differt: quod ostentare libet, et inscribere sibi. Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt, quantoque in partem interiorem animi nunquam exitura descendunt, quum delectant cogitantem magis, a quo, quam quid acceperis! Crispus Passienus solebat dicere, quorumdam se iudicium malle, quam beneficium; quorumdam beneficium malle, quam iudicium; et subiiciebat exempla: Malo, aiebat, divi Augusti iudicium; malo Claudii beneficium. Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius vile iudicium est. Quid ergo? Non erat accipiendum a Claudio quod dabatur? Erat: sed sicut a Fortuna, quam scires statim posse malam fieri. Quid ergo ista inter se mixta dividimus? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio. Alioquin pecunia ingens si non ratione, nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est, quam thesaurus. Mulla sunt autem, quae oportet accipere, nec debere.
Seneca HOME

bav1547.25 bnf6383.17 bnf15085.147 med7636.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik