monumenta.ch > Seneca > 2 > 14
Seneca, de Beneficiis, 1, XIII. <<< >>> XV.
Seneca, de Beneficiis, 1, XIV.
1 Ad propositum nunc revertamur. Beneficium quod quibuslibet datur, nulli gratum est. Nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat, uec convivam dantis epulum, ubi dici potest: Quid enim in me contulit? Nempe hoc quod in illum, et vix bene notum sibi, et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit? minime; morbo suo morem gessit. Quod voles gratum esse, rarum effice; quis patitur sibi imputari vulgaria? Nemo haec ita interpretetur, tanquam reducam liberalitatem, et frenis arctioribus reprimam. Illa vero, in quantum libet, exeat: sed eat, non erret. Licet ira largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet; nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat: Accepi idem quod ille, sed ultro. Accepi quod ille, sed ego intra breve tempus, quum ille diu meruisset. Sunt qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, quum rogasset: ego, quum rogarem. Ille accepit: sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat: mihi plus dedit, quamvis idem dederit, qui sine spe recipiendi dedit. Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividit, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat: ita qui beneficia sua amabilia vult esse, excogitet, quomodo et multi obligentur, et tamen singuli habeant aliquid quo se ceteris praeferant. Ego vero beneficiis non obiiciam moras: quae quo plura maioraque fuerint, plus afferent taudis. Adsit tamen iudicium; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data. Quare si quis existimat nos, quum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre , et illi minus laxum limitem aperire; ne perperam monitiones nostras exaudiat. Quam enim virtutem magis veneramur? cui magis stimulos addimus? quibusve tam convenit haec adhortatio, quam nobis, societatem humani generis sancientibus?
Seneca HOME
bav1547.24 bnf6383.16 bnf15085.146 med7636.14
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik