monumenta.ch > Seneca > 13
Seneca, de Beneficiis, 1, XII. <<< >>> XIV.
Seneca, de Beneficiis, 1, XIII.
1 Alexandro Macedoni, quum victor Orientis animos supra humana tolleret, Corinthii per legatos gratulati sunt, et civitate illum sua donaverunt. Quum risisset Alexander hoc officii genus, unus ex legatis: Nulli, inquit, civitatem unquam dedimus alii, quam tibi et Herculi". Libens accepit delatum honorem, et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus, cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent. Et homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum noverat, Herculis Liberique vestigia sequens, ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus; tanquam coelum, quod mente vanissima complectebatur, teneret, quia Herculi aequabatur. Quid enim illi simile habebat vesanus adolescens, cui pro virtute erat felix temeritas? Hercules nihil sibi vicit: orbem terrarum transivit, non concupiscendo sed vindicando. Quid vinceret malorum hostis, bonorum vindex, terrarum marisque pacator? At hic a pueritia latro, gentiumque uastator, tam hostium pernicies, quam amicorum, qui summum bonum duceret, terrori esse cunctis mortalibus, oblitus, non ferocissima tantum, sed ignavissima gaoque animalia timeri, ob virus malum.
Seneca HOME
bav1547.23 bnf6383.15 bnf15085.146 med7636.14
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik