monumenta.ch > Seneca > 12
Seneca, de Beneficiis, 1, XI. <<<     >>> XIII.

Seneca, de Beneficiis, 1, XII.

1 Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut quod acceperint, etiamsi non vident, cogitent. Ingratis quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est, et oblivisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia nunquam admonere debemus: ipsae res evanescentem memoriam excitent. Libentius donabo argentum factum, quam signatum: libentius statuas, quam vestem, et quod usus brevis deterat. Apud paucos post rem manet gratia: plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usa. Ergo si fieri potest, consumi munus meum nolo: exstet, haereat amico meo, convivat. Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito mittat, et vestimenta aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis: tempus, locum, personas observet: quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat? quod diu quaerit, nec invenit, quam quod ubique visurus est? Munera non tam pretiosa, quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant: sicut gregalia quoque poma, etiam post paucos dies itura in fastidium, delectant, si provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit, aut nos nulli alii.
Seneca HOME

bav1547.22 bnf6383.15 bnf15085.146 med7636.13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik