monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14 > 29 > 11
Seneca, de Beneficiis, 1, X. <<< >>> XII.
Seneca, de Beneficiis, 1, XI.
1 Sequitur ut dicamus, quae beneficia danda sint, et quemadmodum. Primo demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum pervenit, quod vitam continet: aliter, quod exornat, aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet: Recipe, non desidero: meo contentus sum. Interim non reddere tantum libet quod acceperis, sed abiicere. Ex his quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum , sine quibus non possumus vivere; quaedam secundum, sine quibus non debemus; quaedam tertium, sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt, hostium manibus eripi, et tyrannicae irae, et proscriptioni, et aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam. Subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis: et lenocinium est muneris, antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus. Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit: tanquam libertas, et pudicitia, et mens bona. Post haec habebimus coniunctione, ac sanguine, usuque, et consuetudine longa, cara: ut liberos, coniuges, penates, ceteraque, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis, quam a vita divelli, gravius existimet.2 Subsequuntur utilia, quorum varia et lata materia est. Hic erit pecunia non superfluens, sed ad sanum modum habendi parata: hic erit honor, et processus ad altiora tendentium; nec enim utilius quidquam est, quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti veniunt, delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint, aut pauci intra hanc aetatem, aut hoc modo; quae etiamsi natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti; ut toties nobiscum, quoties cum illo sit. Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus: ut feminae aut seni arma venatoria, aut rustico libros, aut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus; sicut ebrioso vina, et valetudinario medicamenta. Maledictum, enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis agnoscitur.
Seneca HOME
bav1547.20 bnf6383.13 bnf15085.146 med7636.13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik