monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4 > 3 > 6 > 20 > 1 > 9
Seneca, de Beneficiis, 1, VIII. <<< >>> X.
Seneca, de Beneficiis, 1, IX.
1 Vides quomodo animus inveniat liberalitatis materiam, etiam inter angustias?2 Videtur mihi dixisse: Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti: expediam nihilominus dignum huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo. Neque est quod existimes, illum vilem sibi fuisse, qui pretium se sui fecit: ingeniosus adolescens invenit quemadmodum Socratem sibi daret ---. Non quanti quaeque sint, sed a quali dentur, perspiciendum ---. Callidus non difficilem aditum praebet immodica cupientibus: spesque improbas, nihil re adiuturus, verbis fovet. At peior, opinor, qui lingua asper, vultu gravis, cum invidia fortunam suam explicavit ---. Colunt enim, detestanturque felicem, et, si potuerint, eadem facturi odere facientem ---. Coniugibus alienis, nec clam quidem, sed aperte ludibrio habitis, suas aliis permisere. Rusticus, inurbanus, ac mali moris, et inter matronas abominanda conditio est, si quis coniugem in sella prostare vetuit, et vulgo admissis inspectoribus vehi undique perspicuam. Si quis nulla se amica fecit insignem, nec alienae uxori annua praestat, hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus, adulterium: et in consensu uidui coelibatus, nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa rapaci avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam quam ullum aliud vereri malum; pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere.3 Nam provincias spoliari, et nummarium tribunal, audita utrinque licitatione, alteri addici, non mirum, quando quae emeris vendere gentium ius est.
Seneca HOME
bav1547.17 bnf6383.12 bnf15085.146 med7636.12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik