monumenta.ch > Seneca > 8
Seneca, de Beneficiis, 1, VII. <<< >>> IX.
Seneca, de Beneficiis, 1, VIII.
1 Socrati quum multa multi pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines pauper auditor: "Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possim, invenio, et hoc uno modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi quod unum habeo: me ipsum. Hoc munus rogo qualecumque est, boni consulas, cogitesque alios, quum multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates: Quidni tu, inquit, mihi magnum munus dederis, nisi forte parvo te aestimas? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam quam accepi". Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum, et omnem iuvenum opulentorum munificentiam.
Seneca HOME
bav1547.17 bnf6383.11 bnf15085.145 med7636.12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik