monumenta.ch > Seneca > 72 > 79 > 80 > 44 > 77 > 4 > 9 > 34 > 5 > 43 > 22 > 52 > 7 > 37 > 30 > 40 > 8 > 36 > 28 > 48 > 24 > 7
Seneca, de Beneficiis, 1, VI. <<<     >>> VIII.

Seneca, de Beneficiis, 1, VII.

1 Si beneficia in rebus, non ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; nonnunquam magis nos obligat, qui dedit parva magnifice; qui regum aequavit opes animo; qui exiguum tribuit, sed libenter: qui paupertatis suae oblilus est, dum meam respicit; qui non voluntatem tantum iuvandi habuit, sed cupiditatem; qui accipere se putavit beneficium, quum daret; qui dedit tanquam recepturus, recepit tanquam non dedisset; qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesivit. Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, quae danti aut extorquentur, aut excidunt, rnultoque gravius venit, quod facili, quam quod plena manu datur: exiguum est quod in me contutit, sed amplius non potuit. At hic quod dedit, magnum est: sed dubitavit, sed distulit, sed quum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit, et placere ei, cui praestabat, noluit; ambitioni dedit, non mihi.
Seneca HOME

bav1547.16 bnf6383.11 bnf15085.145 med7636.12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik