monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4 > 3 > 6
Seneca, de Beneficiis, 1, V. <<<     >>> VII.

Seneca, de Beneficiis, 1, VI.

1 Quid est ergo beneficium? Benevola actio tribuens gaudium, capiensque tribuendo, in id quod facit prona, et sponte sua parata. Raque non quid fiat, aut quid detur, refert, sed qua mente: quia beneficium non in eo quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista discrimen, vel ex hoc intelligas licet, quod beneficium utique bonum est: id autem quod fit, aut datur, nec bonum, nec malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat: ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni, nec mali; refert, quo ille rector impellat, a quo forma datur rebus. Non est ergo beneficium ipsum, quod numeratur, aut traditur; sicut nec in victimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant, deorum est honos; sed pia ac recta voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
Seneca HOME

bav1547.15 bnf6383.11 bnf15085.145 med7636.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik