monumenta.ch > Seneca > 5
Seneca, de Beneficiis, 1, IV. <<< >>> VI.
Seneca, de Beneficiis, 1, V.
1 Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est, hoc primum nobis esse discendum quid accepto beneficio debeamus. Debere enim dicit se alius pecuniam quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius provinciam. Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi: res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii, et beneficium; itaque nec aurum, nec argentum, nec quidquam eorum quae a proximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas; imperiti autem id, quod oculis incurrit, et quod traditur possideturque, solum notant: contra, illud quod in re rarum atque pretiosum est, parvi pendunt. Haec quae tenemus, quae adspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt; auferre ea nobis et fortuna, et iniuria potest: beneficium vero, etiam amisso eo quod datum est, durat. Est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit. Amicum a piratis redemi: hunc alius hostis excepit, et in carcerem condidit; non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos, vel ex incendio liberos reddidi: hos vel morbus, vel aliqua fortuita iniuria eripuit: manet etiam sine illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas amica explicat. Hoc quoque in aliis rebus evenit ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et civica donat: quid habet per se corona pretiosum? quid praetexta? quid fastes? quid tribunal et currus? nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos venit, sed beneficii vestigium et nota.
Seneca HOME
bav1547.14 bnf6383.10 bnf15085.145 med7636.11
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik