monumenta.ch > Seneca > 4
Seneca, de Beneficiis, 1, III. <<<     >>> V.

Seneca, de Beneficiis, 1, IV.

1 Sed ne faciam quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut nec circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercule virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur, et in se saepe replicatur: etiam quum agere aliquid videtur, pungit, non perforat. Hoc vero quod acumen est? De beneficiis dicendum est, et ordinanda res, quae maxime societatem humanam alligat: danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat; ne liberalitatem, quam nec deesse oportet, nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat: docendi sunt libenter accipere, libenter reddere, et magnum ipsis certamen proponere, eos quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare, sed vincere: quia, qui referre gratiam debet, nunquam consequitur, nisi praecessit; hi docendi sunt nihil imputare: illi plus debere. Ad hanc honestissimam contentionem, beneficiis beneficia vincendi, sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit, et tam tenellis puellis fiat iniuria. Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior, gratiorque adversus bene merentes fiam, per quae obligantium, obligatorumque animi certent, ut qui praestiterint obliviscantur; pertinax sit memoria debentium. Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est, et dulcem fabulam neclere. At qui ingenia sanare, et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio loquantur, et magnis viribus agant: nisi forte existimas. levi ac fabuloso sermone, et anilibus argumentis, prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.
Seneca HOME

bav1547.13 bnf6383.9 bnf15085.145 med7636.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik