monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3
Seneca, de Beneficiis, 1, II. <<<     >>> IV.

Seneca, de Beneficiis, 1, III.

1 Officia etiam ferae sentiunt: nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget, et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune tractantur: elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus. Adeo etiam quae extra intellectum atque aestimationem beneficii sunt posita, assiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium? adversus alterum non erit; duorum oblitus est? tertium etiam eorum quae exciderunt, memoriam reducet. Is perdit beneficia, qui cito se perdidisse credit. At qui instat, et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa oculos attollere; quocumque se convertit, memoriam suam fugiens, ibi te videat: beneficiis tuis illum cinge.2 Quorum quae vis, quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae, et quare sorores sint, et quare manibus implexis, quare ridentes, iuvenes, et virgines, solutaque ac pellucida veste. Alii quidem videri volunt unam esse, quae det beneficium: alteram, quae accipiat: tertiam, quae reddat. Alii tria beneficiorum genera, promerentium, reddentium, simul et accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex istis iudicaverim, quid ista nos iuvat scientia? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilominus ad dantem revertitur, et totius speciem perdit, si usquam interruptus est: pulcherrimus, si cohaesit, et vices servat. Ideo ridentes: est aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium. Vultus hilares sunt, quales solent esse qui dant, vel accipiunt beneficia. Iuvenes: quia non debet beneficiorum memoria senescere.3 Virgines: quia incorrupta sunt, et sincera, et omnibus sancta, in quibus nihil esse alligati debet, nec adscripti; solutis itaque tunicis utuntur: pellucidis autem, quia beneficia conspici volunt.4 Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria: nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit. Aglaian maximam natu appellavit, mediam Euphrosynen, tertiam Thalian. Horum nominum interpretationem, et prout cuique visum est, deflectit, et ad rationem aliquam conatur perducere: quum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit. Itaque Homerus uni mutavit, Pasithean appellavit, et in matrimonium produxit, ut scias illas vestales non esse. Inveniam alium poetam, apud quern praecingantur et spissis auro phrygianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat :non quia beneficia ratio commendat vel oratio, sed quia pictori ita visum est. Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est, et in imam penetrans veritatem, qui rei agendas causa loquitur, et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptiis replet: ita ut de ratione dandi, accipiendi, reddendique beneficii pauca admodum dicat; nec his fabulas, sed haec fabulis inserit. Nam praeter ista quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse; aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie, et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere. Eurynomen enim dictam, quia late patentis matrimonii sit, beneficia dividere; tanquam matri post filias soleat nomen imponi, aut poetae vera nomina reddant. Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est, et cuicumque nomen non potest reddere, imponit: ita poetae non putant ad rem pertinere, verum dicere, sed aut necessitate coacti, aut decore corrupti, id quaeque vocari iubent, quod belle facit ad versum. Nec illis fraudi est, si aliud quid in censum detulerunt: proximus enim poeta suum illa ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia de qua quum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Muas.
Seneca HOME

bav1547.10 bnf6383.7 bnf15085.144 med7636.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik