monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2
Seneca, de Beneficiis, 1, I. <<<     >>> III.

Seneca, de Beneficiis, 1, II.

1 Beneficia in vulgus quum largiri institueris, Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.2 In priore versu utrumque reprehendas; nam nec in vulgus effundenda sunt; et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est; quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia; in aliud quodlibet incidunt nomen. Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit, et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiamsi nullum bene positurus est. Illud enim falsum est, Perdenda sunt multa." Nullum perit: quia qui perdit, computaverat. Beneficiorum simplex ratio est: tantum erogatur; si redit aliquid, lucrum est: si non redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem; nemo beneficia in kalendario scribit, nec, avarus exactor, ad horam et diem appellat. Nunquam illa vir bonus cogitat, nisi admonitus a reddente: alioquin in formam crediti transeunt.3 Turpis foeneratio est, beneficium expensum ferre. Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor, aut occasio, aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaveris: opus tuum perage, et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva.
Seneca HOME

bav1547.9 bnf6383.7 bnf15085.144 med7636.9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik