monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1
>>> Seneca, de Beneficiis, 1, II.
Seneca, de Beneficiis, 1, I.
1 Inter multos ac varios errores temere viventium inconsulteque, nihil propemodum indignius, optime Liberalis, dixerim, quod beneficia nec dare scimus, nec accipere. Sequitur enim, ut male collata male debeantur, de quibus non redditis sero querimur: ista enim perierant, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius, quam ingrati animi.2 Id evenire ex pluribus causis video: prima, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus; sed nomina facturi, diligenter in patrimonium et vasa debitoris inquirimus; semina in solum effoetum et sterile non spargimus: beneficia sine ullo delectu magis proiicimus, quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius sit inficiari, an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur: de quo queri vere foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus, sed animo; reddit enim beneficium, qui libenter debet.3 Sed quum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus: quia alias graves exprobratores exactoresque sumus; alias leves, et quos paulo post muneris sui poeniteat; alias queruli, et minima moments calumniantes. Ita gratiam omnem corrumpimus: non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis enim nostrum contentus fuit, aut leviter rogari, aut semel? quis non, quum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus, et de industria non invenientibus exitum, occasionem petendi abstulit, et variis artibus properantes necessitates elusit? In angusto vero comprehensus, aut distulit, id est, timide negavit, aut promisit , sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis? Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus esse adversum eum quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit, aut iratus impegit, aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione assavit, exspectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur: et ideo non est negligenter dandum: sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit; nec tarde quidem: quia, quum in omni officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose: nam quum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant, et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat: quid exspectat qui offendit, dum obligat?4 Satis adversus illum gratus est, qui beneficio eius ignoscit.5 Non est autem quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum.6 Nam primum, ut dixi, nos illam augemus: deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa necessitate sacrilegi negligentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua, et cuncta, interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes, iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur: demus beneficia, non foeneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, quum daret. At si male cessit, et liberi, et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus, et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi, et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet!7 Quae si quis non dat quia non recepit, dedit ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. Quam multi indigni luce sunt! et tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur! tamen natura sobolem novam gignit, ipsosque qui non fuisse mallent, esse patitur. Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa; et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deciperet? nunc est virtus, dare beneficia, non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est. Adeo quidem ista res fugare nos, et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia, quam non dare, quia qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam quod sentio: qui beneficium non reddit, magis peccat; qui non dit, citius.
Seneca HOME
bav1547.61 bnf6383.120 bnf15085.284 med7636.78
>>> Seneca, de Beneficiis, 1, II.
monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik