monumenta.ch > Seneca > 1118
Seneca, Troades, v. 1118
1 Nvnt: Praeceps ut altis cecidit e muris puer
flevitque Achivum turba quod fecit nefas,
idem ille populus aliud ad facinus redit
tumulumque Achillis.2 cuius extremum Litus
Rhoetea leni verberant fluctu vada;
adversa cingit campus et clivo levi
erecta medium vallis includens locum
crescit theatri more.3 concursus frequens
implevit omne litus:n hi classis moram
hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium
gaudent recidi.4 magna pars vulgi levis
odit scelus spectatque; nec Troes minus
suum frequentant funus et pavidi metu
partem mentis ultimam Troiae vident:
cum subito thalami more praecedunt faces
et pronuba illi Tyndaris, maestum caput
demissa.5 'tali nnbat Hermione modo'
Phryges precantur?sic viro turpis suo
reddatur Helena'.6 terror attonitos tenet
utrosque populos, ipsa deiectos gerit
vultus pudore, sed tamen fulgent genae
magisque solito splendet extremus decor,
ut esse Phoebi dulcius lumen solet
iamiam cadentis, astra cum repetunt vices
premiturque dubius nocte vicina dies.7 stupet omne vulgus - et fere cuncti magis
peritura laudant, hos movet formae decus,
hos mollis aetas, hos vagae rerum vices;
movet animus omnes fortis et leto obvius.8 Pyrrhum antecedit; omnium mentes tremunt,
mirantur ac miserantur, ut primum ardui
sublime montis tetigit atque alte edito
iuvenis paterni, vertice in busti stetit,
audax virago non tulit retro gradum;
conversa ad ictum stat truci vultu ferox.9 tam fortis animus omnium mentes ferit,
novumque monstrum est Pyrrhus ad caedem piger.10 ut dextra ferrum penitus exactum abdidit,
subitus recepta morte prorupit cruor
per vulnus ingens, nec tamen moriens adhuc
deponit animos: cecidit, ut Achilli gravem
factura terram, prona et irato impetu.11 uterque flevit coetus; at timidum Phryges
misere gemitum, clarius victor gemit.12 hic ordo sacri, non stetit fusus cruor
humove summa fluxit: obduxit statim
saevasque totum sanguinem tumulus bibit.13 Hec: Ite, ite, Danai, petite iam tuti domos;
optata velis maria diffusis secet
secura classis: concidit virgo ac puer;
bellum peractum est.14 quo meas lacrimas feram?
ubi hanc anilis expuam leti moram?
natam an nepotem, coniugem an patriam fleam?
an omnia an me sola? Mors votum meum,
infantibus violenta virginibus venis,
ubique properas, saeva: me solam times
vitasque, gladios inter ac tela et faces
quaesita tota nocte, cupientem fugis.15 ,
non hostis aut ruina, non ignis meos
absumpsit artus: quam prope a Priamo steti.16 Nvnt: Repetite celeri maria, captivae, gradu:
iam vela puppis laxat et classis movet.
Seneca HOME
bav1671.225 bis955.228 bnf8055.345 bnf8260.91
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik