monumenta.ch > Seneca > 12 > 739
   

Seneca, Troades, v. 739

1 Andr: Has, has ruinas urbis in cinerem datae
hic excitabit? hae manus Troiam erigent?
nullas habet spes Troia, si tales habet.2 non sic iacemus Troes, ut cuiquam metus
possimus esse.3 spiritus genitor fecit?
sed nempe tractus, ipse post Troiam pater
posuisset animos, magna quos frangunt mala.4 si poena petitur, (quae peti gravior potest?)
famulare collo nobili subeat iugum,
servire liceat, aliquis hoc regi negat?
Vlix: Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.5 Andr: O machinator fraudis et scelerum artifex,
virtute cuius bellica nemo occidit,
dolis et astu maleficae mentis iacent
etiam Pelasgi, vatem et insontes deos
praetendis? hoc est pectoris facinus tui.6 nocturne miles, fortis in pueri necem
iam solus audes aliquid et claro die.7 Vlix: Virtus Vlixis Danaidis nota est satis
nimisque Phrygibus.8 non vacat vanis diem
conterere verbis: ancoras classis legit.9 Andr: Brevem moram largire, dum officium parens
nato supremum reddo et amplexu ultimo
avidos dolores satio.10 Vlix:Misereri tui
utinam liceret, quod tamen solum licet,
tempus moramque dabimus, arbitrio tuo
implere lacrimis: fletus aerumnas levat.11 Andr: O dulce pignus, o decus lapsae domus
summumque Troiae funus, o Danaum timor,
genetricis o spes vana, cui demens ego
laudes parentis bellicas, annos avi
demens precabar, vota destituit deus.12 non arma tenera patria tractabis manu
sparsasque passim saltibus latis feras
audax sequeris nec stato lustri die,
solemne referens Troici lusus sacrum,
puer citatas nobilis turmas ages;
non inter aras mobili velox pede,
reboante flexo concitos cornu modos,
barbarica prisco templa saltatu coles.13 Iliaca non tu sceptra regali potens
gestabis aula, iura nec populis dabis
victasque gentes sub tuum mittes iugum,
non Graia caedes terga, non Pyrrhum trahes.14 o Marte diro tristius leti genus!
flebilius aliquid Hectoris magni nece
muri videbunt,
Vlix:Rumpe iam fletus, parens:
magnus sibi ipse non facit finem dolor.15 Andr: Lacrimis, Vlixe, parva quam petimus mora est;
concede patiens, ut mea condam manu
viventis oculos, occidis parvus quidem,
sed iam timendus.16 Troia te expectat tua:
i, vade liber, liberos Troas vide.17 Astyan: Miserere, mater.18 Andr:Quid meos retines sinus
manusque matris cassa praesidia occupas?
fremitu leonis qualis audito tener
timidum iuvencus applicat matri latus,
at ille saevus matre summota loco
praedam minorem morsibus vastis tenens
frangit venitque: talis e nostro sinu
te rapiet hostis, oscula et fletus, puer,
lacerosque crines excipe et plenus mei
occurre patri; pauca maternae tamen
perfer querelae verba: 'si manes habent
curas priores nec perit flammis amor,
servire Graio pateris Andromachen viro,
crudelis Hector? lentus et segnis iaces?
redit Achilles'.19 sume nunc iterum comas
et sume lacrimas, quicquid e misero viri
funere relictum est, sume quae reddas tuo
Oscula parenti, matris hanc solacio
relinque vestem: tumulus hanc tetigit meus
manesque cari.20 si quid hic cineris latet,
scrutabor ore.21 Vlix:Nullus est flendi modus:
abripite propere classis Argolicae moram.
Seneca HOME

bav1671.213 bis955.215 bnf8055.336 bnf8260.86

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik