monumenta.ch > Seneca > 1 > 9 > 2 > 318
   

Seneca, Troades, v. 318

1 Agam: At non timebat tunc tuus, fateor, parens,
interque caedes Graeciae atque ustas rates
segnis iacebat belli et armorum immemor,
levi canoram verberans plectro chelyn.2 Pyrrh: Tunc magnus Hector, arma contemnens tua,
cantus Achillis timuit, et tanto in metu
navalibus pax alta Thessalicis fuit.3 Agam: Nempe isdem in istis Thessalis navalibus
pax alta rursus Hectoris patri fuit.4 Pyrrh: Est regis alti spiritum regi dare.5 Agam: Cur dextra regi spiritum eripuit tua?
Pyrrh: Mortem misericors saepe pro vita dabit.6 Agam: Et nunc misericors virginem busto petis?
Pyrrh: Iamne immolari virgines credis nefas?
Agam: Praeferre patriam liberis regem decet.7 Pyrrh: Lex nulla capto parcit aut poenam impedit.8 Agam: Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor.9 Pyrrh: Quodcumque libuit facere victori licet.10 Agam: Minimum decet libere cui multum licet.11 Pyrrh: His ista iactas, quos decem annorum gravi
regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo? [caret.
Agam: Hos Scyrus animos?
Pyrrh:Scelere quae fratrum
Agam: Inclusa fluctu -
Pyrrh:Nempe cognati maris:
Atrei et Thyestae nobilem novi domum.12 Agam: EX virginis concepte furtivo stupro
et ex Achilles nate, sed nondum viro -
Pyrrh: Illo ex Achille, genere qui mundum suo
sparsus per omne caelitum regnum tenet:
Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Iove.13 Agam: Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet.14 Pyrrh: .15 Quem nec deorum comminus quisquam petit.16 Agam: Compescere equidem verba et audacem malo
* poteram domare: sed meus captis quoque
scit parcere ensis, potius interpres deum
Calchas vocetur: fata si poscent, dabo.17 Tu qui Pelasgae vincla solvisti rati
morasque bellis, arte qui reseras polum,
cui viscerum secreta, cui mundi fragor
et stella longa semitam flamina trahens
dant signa fati, cuius ingenti mihi
mercede constant ora: quid iubeat deus
effare, Calchas, nosque consilio rege.18 Cal: Dant fata Danais quo solent pretio viam:
mactanda virgo est Thessali busto ducis;
sed quo iugari Thessalae cultu solent
Ionidesve vel Mycenaeae nurus,
Pyrrhus parenti coniugem tradat suo:
sic rite dabitur, non tamen nostras tenet
haec una puppes causa: nobilior tuo,
Polyxene, cruore debetur cruor,
quem fata quaerunt, turre de summa cadat
Priami nepos Hectoreus et letum oppetat.19 tum mille velis impleat classis freta.
Seneca HOME

bav1671.199 bis955.201 bnf8055.325 bnf8260.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik