monumenta.ch > Seneca > 288 > 407 > 182 > 176 > 348 > 749
   

Seneca, Thyestes, v. 749

1 Nvnt: Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
nec solvat ignis! avibus epulandos licet
ferisque triste pabulum saevis trahat -
votum est sub hoc quod esse supplicium solet:
pater insepultos spectet! o nullo scelus
credibile in aevo quodque posteritas neget -
erepta vivis exta pectoribus tremunt
spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
at ille libras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes viscerum venas notat.2 postquam hostiae placuere, securus vacat
iam fratris epulis: ipse divisum secat
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentis et lacertorum.3 moras,
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora servat et datas fidei manus.4 haec veribus' haerent viscera et lentis data
stillant caminis, illa flammatus latex
querente aeno iactat, impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
invitus ardet, stridet in veribus iecur;
nec facile dicam, corpora an flammae magis
gemuere.5 piceos ignis in fumos abit;
et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,
non rectus exit seque in excelsum levat:
ipsos penates nube deformi obsidet.6 O Phoebe patiens, fugeris retro licet
medioque ruptum merseris caelo diem.7 sero occidisti.8 lancinat gnatos pater
artusque mandit ore funesto suos;
nitet fluente madidus unguento comam
gravisque vino; saepe praeclusae cibum
tenuere fauces - in malis unum hoc tuis
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.9 sed et hoc peribit, verterit currus licet
sibi ipse Titan obvium ducens iter
tenebrisque facinus obruat tetrum novis
nox missa ab ortu tempore alieno gravis,
tamen videndum est.10 tota patefient mala.11 Chorus: Quo terrarum superumque parem,
cuius ad ortus noctis opacae
decus omne fugit, quo vertis iter
medioque diem perdis Olympo?
cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
nondum serae nuntius horae
nocturna vocat lumina Vesper;
nondum Hesperiae flexura rotae
iubet emeritos solvere currus;
nondum in noctem vergente die
tertia misit bucina signum:
stupet ad subitae tempora cenae
nondum fessis bubus arator,
quid te aetherio pepulit cursu?
quae causa tuos
limite certo deiecit equos?
numquid aperto carcere Ditis
victi temptant bella Gigantes?
numquid Tityos pectore fesso
renovat veteres saucius iras?
num reiecto
latus explicuit monte Typhoeus?
numquid struitur via Phlegraeos
alta per hostes et Thessalicum
Thressa premitur Pelion Ossa?
solitae mundi periere vices?
nihil occasus, nihil ortus erit?
stupet Eoos
assueta deo tradere frenos
genetrix primae roscida lucis
perversa sui limina regni;
nescit fessos
tinguere currus nec fumantes
sudore iubas mergere ponto.12 ipse insueto novus hospitio
Sol Auroram videt occiduus,
tenebrasque iubet surgere nondum
nocte parata: non succedunt
astra nec ullo micat igne polus,
non Luna gravis digerit umbras.13 Sed quicquid id est, utinam nox sit!
trepidant, trepidant
pectora magno percussa metu:
ne fatali cuncta ruina
quassata labent iterumque, deos
hominesque premat deforme chaos,
iterum terras et mare cingens
et vaga picti sidera mundi
natura tegat.14 non aeternae facis exortu
dux astrorum saecula ducens
dabit aestatis brumaeque notas,
non Phoebeis obvia flammis
dement nocti Luna timores
vincetque sui fratris habenas,
curro brevius limite currens;
ibit in unum
congesta sinum turba deorum,
hic qui sacris pervius astris
secat obliquo tramite zonas
flectens longos signifer annos,
lapsa videbit sidera labens;
hic qui nondum vere benigno
reddit Zephyrovela tepenti,
Aries praeceps ibit in undas,
per quas pavidam vexerat Hellen;
hic qui nitido Taurus cornu
praefert Hyadas, secum Geminos
trahet et curvi bracchia Cancri;
Leo flammiferis aestibus ardens
iterum e caelo cadet Herculens,
cadet in terras Virgo relictas
iustaeqne cadent pondera Librae
secumque trahent Scorpion acrem;
et qui nervo tenet Haemonio
pinnata senex spicula Chiron,
rupto perdet spicula nervo;
pigram referens hiemem gelidus
cadet Aegoceros frangetque tuam,
quisquis es, urnam; tecum excedent
ultima caeli sidera Pisces,
Plostraque numquam perfusa mari
merget condens omnia gurges;
et qui medias dividit Vrsas,
fluminis instar lubricus Anguis
magnoque minor iuncta Draconi
frigida duro.15 Cynosura gelu,
custosque sui tardus plaustri
iam non stabilis ruet Arctophylax.16 Nos e tanto visi populo
digni premeret quos everso
cardine mundus?
in nos aetas ultima venit?
o nos dura sorte creatos,
seu perdidimus solem miseri,
sive expulimus!
abeant questus, discedo, timor:
vitae est avidus quisquis non vult
mundo secum pereunte mori.
Seneca HOME

bav1671.77 bis955.76 bnf8055.237 bnf8260.30

   
monumenta.ch > Seneca > 288 > 407 > 182 > 176 > 348 > 749

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik