monumenta.ch > Seneca > 288 > 407 > 182 > 176 > 348 > 749 > 404
   

Seneca, Thyestes, v. 404

1 Thyestes Tantalus Plisthenes Tacitus: Optata patriae tecta et Argolicas opes
miserisque summum ac maxime exulibus bonum,
tractum soli natalis et patrios deos
(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
turres, labore maius humano decus,
celebrata iuveni stadia, per quae nobilis
palmam paterno non semel curru tuli.2 occurret Argos, populus occurret frequens -
sed nempe et Atreus.3 repete silvestres fugas
saltusque densos potius et mixtam feris
similemque vitam; clarus hic regni nitor
fulgore non est quod oculos falso auferat:
cum quod datur spectabis, et dantem aspice.4 modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
fortis fui laetusque; nunc contra in metus
revolvor: animus haeret ac retro cupit
corpus referre, moveo nolentem gradum.5 Tant:Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
vultumque versat seque in incerto tenet.6 Thy: Quid, anime, pendes quidve consilium diu
tam facile torques? rebus incertissimis,
fratri atque regno, credis ac metuis mala
iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis
bene collocatas? esse iam miserum iuvat,
reflecte gressum, dum licet, teque eripe.7 Tant:Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
referre visa? cur bonis tantis sinum
subducis? ira frater abiecta redit
partemque regni reddit et lacerae domus
componit artus teque restituit tibi.8 Thy: Causam timoris ipse quam ignoro exigis.9 nihil timendum video, sed timeo tamen.10 placet ire, pigris membra sed genibus labant
alioque quam quo nitor abductus feror,
sic concitatam remige et velo ratem
aestus resistens remigi et velo refert.11 Tant: Evince quicquid obstat et mentem impedit
reducemque quanta praemia expectent vide.12 pater, potes regnare,
Thy:Cum possim mori.13 Tant: Summa est potestas -
Thy:Nulla: si cupias
nihil.14 Tant: Gnatis relinques,
Thy:Non capit regnum duos.15 Tant: Miser esse mavult esse qui felix potest?
Thy: Mihi crede, falsis magna nominibus placent,
frustra timentur dura.16 dum excelsus steti,
numquam pavere destiti atque ipsum mei
ferrum timere lateris, o quantum bonum est
obstare nulli, capere securas dapes
humi iacentem! scelera non intrant casas,
totusque mensa capitur angusta cibus;
venenum in auro bibitur - expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet.17 non vertice alti montis impositam domum
et eminentem civitas humilis tremit
nec fulget altis splendidum tectis ebur
somnosque non defendit excubitor meos;
non classibus piscamur et retro mare
iacta fugamus mole nec ventrem improbum
alimus tributo gentium, nullus mihi
ultra Getas metatur et Parthos ager;
non ture colimur nec meae excluso Iove
ornantur arae; nulla culminibus meis
imposita nutat silva nec fumant manu
succensa multa stagna nec somno dies
Bacchoque nox iungenda pervigil! datur:
sed non timemur, tuta sine telo est domus
rebusque parvis magna praestatur quies -
immane regnum est posse sine regno pati.
Seneca HOME

bav1671.66 bis955.65 bnf8055.229 bnf8260.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik