monumenta.ch > Seneca > 9 > 1 > 1
Seneca, Thyestes, Personae <<<    

Seneca, Thyestes, v. 1

1 Tantali Umbra: Quis inferorum sede ab infausta extrahit
avido fugaces ore captantem cibos,
quis male deorum Tantalo visas domos
ostendit iterum? peius inventum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris venit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu vasto patens
visceribus atras pascit effossis aves
et nocte reparans quicquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? o quisquis nova
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit
e stirpe turba quae suum vincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat.2 regione quicquid impia cessat loci
complebo - numquam stante Pelopea domo
Minos vacabit.3 Fvr: Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.4 certetur omni scelere et alterna vice
stringatur ensis; ne sit irarum modus
pudorve, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
odisse crimen: semper oriatur novum,
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat, superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia violentae domus
fortuna reges inter incertos labet:
miser ex potente fiat, ex misero potens
fluctuque regnum casus assiduo ferat,
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,
quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:
fratrem expavescat frater et gnatum parens
gnatusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat viro
infesta coniunx, bella trans pontum vehant,-
effusus omnis irriget terras cruor,
supraque magnos gentium exultet duces
Libido victrix: impia stuprum in domo
levissimum sit facinus; et fas et fides
iusque omne pereat, non sit a vestris malis
immune caelum, cur micant stellae polo
flammaeque .5 servant debitum mundo decus?
nox alia fiat, excidat caelo dies.6 s
misce penates, odia caedes funera
accerse et imple Tantalo totam domum.7 ornetur altum columen et lauro fores
laetae virescant, dignus adventu tuo
splendescat ignis - Thracium fiat nefas
maiore numero, dextra cur patrui vacat?
nondum Thyestes liberos deflet suos -
et quando tollet? ignibus iam subditis
spument aena, membra per partes eant
discerpta, patruos polluat sanguis focos,
epulae instruantur - non novi sceleris tibi
conviva venies, liberum dedimus diem
tuamque ad istas solvimus mensas famem:
ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor
spectante te potetur; inveni dapes
quas ipse fugeres - siste, quo praeceps ruis?
Seneca HOME

bav1671.111 bis955.111 bnf8055.263 bnf8260.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik