monumenta.ch > Seneca > 2 > 24 > 44 > 32 > 530 > 33 > 645
Seneca, Phoenissae, v.645
1 Ioc: Ne metue.2 poenas et quidem solvet graves:
regnabit, est haec poena, si dubitas, avo
patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi
Cadmique proles, sceptra Thebano fuit
impune nulli gerere, nec quisquam fide
rupta tenebit illa: iam numeres licet
fratrem inter istos.3 Et: Numeret, est tanti mihi
cum regibus iacere, te turbae exulum
ascribo.4 Pol:Regna, dummodo invisus tuis.5 Et: Regnare non vult esse qui invisus timet:
simul ista mundi conditor posuit deus,
odium atque regnum: regis hoc magni reor,
odia ipsa premere, multa dominantem vetat
amor suorum; plus in iratos licet,
qui vult amari, languida regnat manu.6 Ioc: Invisa numquam imperia retinentur diu.7 Et: Praecepta melius imperi reges dabunt;
exilia tu dispone, pro regno velim -
Ioc: Patriam penates coniugem flammis dare?
Et: Imperia pretio quolibet constant bene.
Seneca HOME
bav1671.111 bis955.110 bnf8055.262 bnf8260.37
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik