monumenta.ch > Seneca > 85 > 6
Seneca, Phaedra, Scaena V. Theseus Nutrix <<<     >>> Chorus

Seneca, Phaedra, Scaena VI. Theseus Phaedra Nutrix tacita

1 Th. Reserate clausos regii postes laris.
2 O socia thalami, sicine adventum viri
3 et expetiti coniugis vultum excipis?
4 quin ense viduas dexteram atque animum mihi
5 restituis et te quidquid e vita fugat
6 expromis? Ph. Eheu, per tui sceptrum imperi,
7 magnanime Theseu, perque natorum indolem
8 tuosque reditus perque iam cineres meos,
9 permitte mortem. Th. Causa quae cogit mori?
10 Ph.Si causa leti dicitur, fructus perit.
11 Th.Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
12 Ph. Aures pudica coniugis solas timet.
13 Th.Effare: fido pectore arcana occulam.
14 Ph. Alium silere quod voles, primus sile.
15 Th.Leti facultas nulla continget tibi.
16 Ph. Mori volenti desse mors numquam potest.
17 Th. Quod sit luendum morte delictum indica.
18 Ph. Quod vivo. Th. Lacrimae nonne te nostrae movent?
19 Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis.
20 Th. Silere pergit. -- verbere ac vinclis anus
21 altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
22 Vincite ferro. verberum vis extrahat
23 secreta mentis. Ph. Ipsa iam fabor, mane.
24 Th. Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis
25 subito coortas veste praetenta optegis?
26 Ph. Te te, creator caelitum, testem invoco,
27 et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
28 ex cuius ortu nostra dependet domus:
29 temptata precibus restiti; ferro ac minis
30 non cessit animus: vim tamen corpus tulit.
31 labem hanc pudoris eluet noster cruor.
32 Th. Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
33 Ph. Quem rere minime. Th. Quis sit audire expeto.
34 Ph.Hic dicet ensis, quem tumultu territus
35 liquit stuprator civium accursum timens.
36 Th. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
37 regale patriis asperum signis ebur
38 capulo refulget, gentis Actaeae decus.
39 sed ipse quonam evasit? Ph. Hi trepidum fuga
40 videre famuli concitum celeri pede.
41 Th. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
42 et qui secundum fluctibus regnum moves,
43 unde ista venit generis infandi lues?
44 hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
45 Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
46 stirpemque primam degener sanguis refert.
47 est prorsus iste gentis armiferae furor,
48 odisse Veneris foedera et castum diu
49 vulgare populis corpus. o taetrum genus
50 nullaque victum lege melioris soli!
51 ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,
52 generisque leges inscius servat pudor.
53 Ubi vultus ille et ficta maiestas viri
54 atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
55 morumque senium triste et affectus graves?
56 o vita fallax, abditos sensus geris
57 animisque pulcram turpibus faciem induis:
58 pudor impudentem celat, audacem quies,
59 pietas nefandum; vera fallaces probant
60 simulantque molles dura. silvarum incola
61 ille efferatus castus intactus rudis,
62 mihi te reservas? a meo primum toro
63 et scelere tanto placuit ordiri virum?
64 iam iam superno numini grates ago,
65 quod icta nostra cecidit Antiope manu,
66 quod non ad antra Stygia descendens tibi
67 matrem reliqui. Profugus ignotas procul
68 percurre gentes: te licet terra ultimo
69 summota mundo dirimat Oceani plagis
70 orbemque nostris pedibus obversum colas,
71 licet in recessu penitus extremo abditus
72 horrifera celsi regna transieris poli
73 hiemesque supra positus et canas nives
74 gelidi frementes liqueris Boreae minas
75 post te furentes, sceleribus poenas dabis.
76 profugum per omnis pertinax latebras premam:
77 longinqua clausa abstrusa diversa invia
78 emetiemur, nullus obstabit locus:
79 scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,
80 huc vota mittam: genitor aequoreus dedit
81 ut vota prono terna concipiam deo,
82 et invocata munus hoc sanxit Styge.
83 En perage donum triste, regnator freti!
84 non cernat ultra lucidum Hippolytus diem
85 adeatque manes iuvenis iratos patri.
86 fer abominandam nunc opem gnato, parens:
87 numquam supremum numinis munus tui
88 consumeremus, magna ni premerent mala;
89 inter profunda Tartara et Ditem horridum
90 et imminentes regis inferni minas,
91 voto peperci: redde nunc pactam fidem.--
92 genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
93 nunc atra ventis nubila impellentibus
94 subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
95 effunde pontum, vulgus aequoreum cie
96 fluctusque ab ipso tumidus Oceano voca.
Seneca HOME

bav1671.140 bis955.140 bnf8055.283 bnf8260.56

Seneca, Phaedra, Scaena V. Theseus Nutrix <<<     >>> Chorus
monumenta.ch > Seneca > 85 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik