monumenta.ch > Seneca > 95 > 35 > 43 > 112 > 94 > 5
Seneca, Phaedra, Chorus <<<     >>> Scaena VI. Theseus Phaedra Nutrix tacita

Seneca, Phaedra, Scaena V. Theseus Nutrix

1 Theseus Tandem profugi noctis aeternae plagam
2 vastoque manes carcere umbrantem polum,
3 et vix cupitum sufferunt oculi diem.
4 iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
5 paremque totiens libra composuit diem,
6 ambiguus ut me sortis ignotae labor
7 detinuit inter mortis et vitae mala.
8 pars una vitae mansit extincto mihi,
9 sensus malorum; finis Alcides fuit,
10 qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,
11 me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
12 sed fessa virtus robore antiquo caret
13 trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit
14 Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
15 pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
16 Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?
17 expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,
18 in limine ipso maesta lamentatio?
19 hospitia digna prorsus inferno hospite.
20 Nutrix Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
21 fletusque nostros spernit ac morti imminet.
22 Th.Quae causa leti? reduce cur moritur viro?
23 Nut. Haec ipsa letum causa maturum attulit.
24 Th. Perplexa magnum verba nescioquid tegunt.
25 effare aperte, quis gravet mentem dolor.
26 Nut. Haut pandit ulli; maesta secretum occulit
27 statuitque secum ferre quo moritur malum.
28 iam perge, quaeso, perge: properato est opus.
Seneca HOME

bav1671.139 bis955.139 bnf8055.282 bnf8260.56

Seneca, Phaedra, Chorus <<<     >>> Scaena VI. Theseus Phaedra Nutrix tacita
monumenta.ch > Seneca > 95 > 35 > 43 > 112 > 94 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik