monumenta.ch > Seneca > 8c
Seneca, Oedipus, Scaena VIII. Nuntius <<<     >>> Scaena IX. Oedipus Chorus Iocasta

Seneca, Oedipus, Chorus

1 Fatis agimur: cedite fatis;
2 non sollicitae possunt curae
3 mutare rati stamina fusi.
4 quidquid patimur mortale genus,
5 quidquid facimus venit ex alto,
6 servatque suae decreta colus
7 Lachesis dura revoluta manu.
8 omnia certo tramite vadunt
9 primusque dies dedit extremum:
10 non illa deo vertisse licet,
11 quae nexa suis currunt causis.
12 it cuique ratus prece non ulla
13 mobilis ordo: multis ipsum
14 metuisse nocet, multi ad fatum
15 venere suum dum fata timent.
16 Sonuere fores atque ipse suum
17 duce non ullo molitur iter
18 luminis orbus.
Seneca HOME

bav1671.186 bis955.188 bnf8055.316 bnf8260.74

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik