Seneca, Oedipus, Scaena VIII. Nuntius
| 1 | Praedicta postquam fata et infandum genus |
| 2 | deprendit ac se scelere convictum Oedipus |
| 3 | damnavit ipse, regiam infestus petens |
| 4 | invisa propero tecta penetravit gradu, |
| 5 | qualis per arva Libycus insanit leo, |
| 6 | fulvam minaci fronte concutiens iubam; |
| 7 | vultus furore torvus atque oculi truces, |
| 8 | gemitus et altum murmur, et gelidus volat |
| 9 | sudor per artus, spumat et volvit minas |
| 10 | ac mersus alte magnus exundat dolor. |
| 11 | secum ipse saevus grande nescioquid parat |
| 12 | suisque fatis simile. 'quid poenas moror?' |
| 13 | ait 'hoc scelestum pectus aut ferro petat |
| 14 | aut fervido aliquis igne vel saxo domet. |
| 15 | quae tigris aut quae saeva visceribus meis |
| 16 | incurret ales? ipse tu scelerum capax, |
| 17 | sacer Cithaeron, vel feras in me tuis |
| 18 | emitte silvis, mitte vel rabidos canes-- |
| 19 | nunc redde Agaven. anime, quid mortem times? |
| 20 | mors innocentem sola Fortunae eripit.' |
| 21 | Haec fatus aptat impiam capulo manum |
| 22 | ensemque ducit. 'itane? tam magnis breves |
| 23 | poenas sceleribus solvis atque uno omnia |
| 24 | pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est; |
| 25 | quid deinde matri, quid male in lucem editis |
| 26 | gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit |
| 27 | scelus ruina, flebili patriae dabis? |
| 28 | solvendo non es: illa quae leges ratas |
| 29 | Natura in uno vertit Oedipoda, novos |
| 30 | commenta partus, supplicis eadem meis |
| 31 | novetur. iterum vivere atque iterum mori |
| 32 | liceat, renasci semper ut totiens nova |
| 33 | supplicia pendas -- utere ingenio, miser: |
| 34 | quod saepe fieri non potest fiat diu; |
| 35 | mors eligatur longa. quaeratur via |
| 36 | qua nec sepultis mixtus et vivis tamen |
| 37 | exemptus erres: morere, sed citra patrem. |
| 38 | cunctaris, anime? subitus en vultus gravat |
| 39 | profusus imber ac rigat fletu genas-- |
| 40 | et flere satis est? hactenus fundent levem |
| 41 | oculi liquorem? sedibus pulsi suis |
| 42 | lacrimas sequantur: hi maritales statim |
| 43 | fodiantur oculi.' Dixit atque ira furit: |
| 44 | ardent minaces igne truculento genae |
| 45 | oculique vix se sedibus retinent suis; |
| 46 | violentus audax vultus, iratus ferox |
| 47 | iamiam eruentis; gemuit et dirum fremens |
| 48 | manus in ora torsit. at contra truces |
| 49 | oculi steterunt et suam intenti manum |
| 50 | ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo. |
| 51 | scrutatur avidus manibus uncis lumina, |
| 52 | radice ab ima funditus vulsos simul |
| 53 | evolvit orbes; haeret in vacuo manus |
| 54 | et fixa penitus unguibus lacerat cavos |
| 55 | alte recessus luminum et inanes sinus |
| 56 | saevitque frustra plusque quam satis est furit. |
| 57 | tantum est periclum lucis? attollit caput |
| 58 | cavisque lustrans orbibus caeli plagas |
| 59 | noctem experitur. quidquid effossis male |
| 60 | dependet oculis rumpit, et victor deos |
| 61 | conclamat omnis: 'parcite en patriae, precor: |
| 62 | iam iusta feci, debitas poenas tuli; |
| 63 | inventa thalamis digna nox tandem meis.' |
| 64 | rigat ora foedus imber et lacerum caput |
| 65 | largum revulsis sanguinem venis vomit. |